- CURRUCA
- CURRUCAGraece ὑπολαῒς, avicula est, in cuius nido cuculus plerumque parit. Philosophus de cuculo, Histor. l. 6. c. 7. τἰκτει δὲ ἐπὶ τῇ τῆς ὑπολαΐδος νεοττεῖα, ἠδὲ ἐκλέπει καὶ ἐκτρέφει; unde est, quod Theophrastus, de Caus. plantar. l. 2. c. 24. cuculorum genus exrare posle negavit, εἰ μὴ ην᾿ ἡ ὑπολαῒς, ἤ καὶ εἰς τὴν νεοττίαν τὰ ὠὰ τἰθησιν, nisi curruca esset, in cuius nido ova poneret. Quod haud usquequaque verum: cum praeter currucam etiam alias aves memorent Auctores, in quibus cuculus ὠοτοκεῖ: palumbes enmpe et turtures, Aristoteles in Mirabil. alaudas, chloridas et pappos. Idem, Histor. Animal. l. 9. c. 29. et Aelian. Histor. l. 3. c. 30. passeres, Isidor. l. 12. c. 7. luscinias, motacillas, rubeculas, et ruticillas, Gesnerus: avem denique Kore, quae scolopaci seu rusticulae propior, Ieremias, c. 17. v. 11. Interim plerumque id in Currucae nido fieri certum. Unde, sicut cuculus apud veteres Romanos, de moecho usurpari consuevit, uti supra vidimus ex Planti Asinaria; Ita Currucam iidem appellavêre, qui ab uxore contumeliam patitur. Sic Iuvenalis, Sat. 6. v. 276. de viro stolido falsas adulterae uxoris lacrimas miserante,Tu tibi nunc, curruca, places, fletumque labellisExsorbes etc.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 12. et supra Cuculus ac Cugus, nec non infra, Latini alapis dignus; etiam ubi de Ancillariolis, et voce Licentia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.